Saturday, February 7, 2009

quidam ioci

02/06/09 -
Tres viri mortem obeunt et ad portas caeli adveniunt ubi Sanctus Petrus stat et ille iis sic dicit: "Iam vos salvos esse scio quia hic estis, sed regulae sunt regulae et vos aliquid rogare debeo. Secundum quod respondebis vobis autocinetum dabo, quo huc et illuc in caelo ire poteritis, quia si nondum scitis hic locus reapse permagnus est."
"Nunc, dic mihi," ait Petrus primo viro, "quot annorum uxorem habuisti?"
"Viginti et quattuor" respondet ille.
Cui Petrus: "Et semper uxori tuae fidelis fuistis?"
"Minime! Septem concubinas habui. . . sed tu me salvum esse dixisti, ergo. . ."
"Ita, ita," ait Petrus, "salvus es, et in caelum introibis, sed tibi tantum autocinetum quem 'Kia' vocamus dare possum."
Deinde rogat easdem quaestiones Petrus secundum virum et ille respondet se quadraginta quinque annorum uxorem habuisse et tantum semel cum aliena iacuisse.
"Re vera," ait Petrus, "optime fecisti, mi fili! Tibi autocinetum dabo quem 'Cadillac' vocamus"
Demum tertius vir Petro eum item roganti respondet sexaginta septem annorum uxorem habuisse neque semel quidem cum aliena iacuisse!
"Mehercle!" ait Petrus, "tu instar beatorum nostrorum es, mi fili! Ideoque tibi formosissimum autocinetum dabo quem 'Jaguar' vocamus."
Paulo post conveniunt et vir qui Kia recepit et ille qui Cadillac meruit et tertium vident qui inconsolabiliter plorat et accedentes eum rogant quam ob rem tam maestus sit.
Quibus ille: "Me miserum et caudicem permagnum! Uxorem meam nuperrime vidi et ea BIROTAM tantum ducebat!"

02/05/09 -
Vir quidam intrat in cauponam et sedet iuxta alterum qui canem circa pedes habet.
"Dic mihi sivis," ait primus altero, "mordetne canis tua?"
Cui alter: "Minime!"
Paulo post canis primum virum magna cum saevitia mordet.
"Eheu!" clamat primus vir, "nonne mihi dixisti canem tuam non mordere?"
Cui alter: "Ita, et re vera non mordet, sed canis haec non mea est . . ."

02/04/09 -
Excursionem in agrum olim susceperunt notissimus ille Sher-lockus Holmes eiusque comes Doctor Watson, ut per nonnullos dies natura delectarentur. Prima autem nocte, in media silua dormientes, Sherlockus subito expergefactus est, qui illico amicum Watson e somno deiecit eique rogauit:
--Specta caelum, dilecte Watson, et dic mihi quid uideas.
--Sescentas stellas, Holmes.
--Et quid ex hoc deducis, quid colligis?
--Astronomice, quod exstant milia miliaque stellarum et gal-laxiarum. Astrologice, quod planeta Neptuni constellationem Tauri nuper intrauit. Horologice, quod tertia est hora. Meteoro-logice, quod cras nullo modo pluere poterit.
-Optime collegisti.
-Tute autem, Holmes, quid deduxisti?
-Manifeste, optime Watson: deduco aliquem tentorium nostrum furatum esse!!

No comments: