Friday, February 27, 2009

Jokes from week of 2/16/09 -

Quondam homo ebrius quidam in via cecidit atque graviter ictu vulneratus est. Cum deinde domum delatus est, uxor flava, ubi primum medicum vidit, eum interrogavit num maritus in dis-crimine vitae esset. Medicus, homo in arte sua excellens, postquam accurate hominem inspexit, uxori respondit: "Plane mortuus est. Mox poteris corpus eius in rogum imponere." Cum haec verba audivisset maritus, qui nondum mortuus erat, dixit voce supplici: "Nolite me cremare vivum. Expectate dum moriar!" "Tace," inquit uxor, "num te scire plus quam medicus existimas?"


Vir quidam Amstelodami ecclesiam init et antistiti dicit se con-fiteri velle.
“Ignosce mihi, pater,” ait vir, “quia peccavi. Inter annos alteri belli mundani virum in parvo cubiculo sub tegulis celavi.”
“Mi fili,” respondet antistes, “hoc nullum peccatum est.”
“Sed, mi pater,” ait vir, “ab eo quadraginta denarios per hebdo-madam cepi.”
“Quamquam hoc,” respondet antistes, “non stricto sensu bonum est, verumtamen non peccavisti.”
“Eheu, mi pater, levavisti permagnum onus e conscientia mea,” dicit vir, “sed adhuc aliquid in mente habeo. . .”
Cui antistes: Ita, mi fili, quid rogare vis?
“Num debeo ei dicere bellum alterum mundanum iam peractum esse?”


Ex hoc quidem oppido missi sunt quidam Aretium ad emendum ligneum Crucifixum, qui in ecclesia eorum poneretur. Deducti ad hujusmodi opificem quemdam, cum rudes et veluti stipites essent, opifex risus materiam auditis hominibus quaerens, vi-vumne an mortuum Crucifixum vellent, postulavit. Illi, sumpto paulo temporis ad consultandum, secreto collocuti, demum re-sponderunt, se vivum malle: nam si eo modo suo populo non placeret, se illum e vestigio occisuros.
GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI (February 11, 1380 – October 30, 1459)


Marītus uxōrī suae articulum diurnārium legēbat dē numerō vōculārum quibus mulierēs quotīdiē peraequē ūtī solent... trīgintā mīlia contrā virī quīndecim mīlia. Huic regessit uxor, "In causā dēbet esse quod uxōrī opus est omnia bis repetere." Dein marītus ad uxōrem conversus rogāvit, "Quid?"

No comments: