Friday, February 27, 2009

Facetiae hebdomadae 2/23 - 2/27/09 -

Vir quidam intrat in grapheum causidici et rogat de pretio operis eius.
Cui ille: Si tibi tres quaestiones respondebo mihi quinquaginta dollarios dabis.
"Eheu, mi frater," clamat vir, "nonne putas hoc magni pretii esse?"
"Ita," ait causidicus, "et nunc, mi domine, quae est quaestio ter-tia?"

Quae differentia inest inter pulicem et causidicum?
Postquam mortus es pulex tuam non magis sanguinem sugit.

Si in minimo cubiculo es et illic tigris ferocissimus, vipera ve-nenossima et causidicus tecum insunt et tu tantum duas glandes plumbeas in sclopeto habes, dic mihi, quid primo facere debes?
Causidicum sclopetare. Bis!

Quid habes cum tu centum causidicos tenus collo in harena sepelivisti?
Non satis harenae.

Mulier et vir qui antea numquam sese obviam intulerunt ideoque inter se prorsus ignoti, comperierunt se casu eidem conclavi in tramine transcontinentali ascriptos esse. Alium lectum in curri-bus cubiculatis consequi temptaverunt sed tramen oppletum erat vectoribus et valde defessi erant peregrini advenae nostri. In his angustiis foro uti consenserunt hac dumtaxat nocte et vir urbane sibi selegit lectum superiorem ut res commodius mulieri eveni-ret. Intempesta nocte vir declinavit miteque mulierem e somno suscitavit dicens, "Hera mea, me paenitet si te incommodem, sed in armarium illud manum porrigere velin' ut mihi adipiscaris al-teram lodicem? Maxime enim frigeo."
"Melius consilium capiendum ut mihi videtur, tibi habeo," refert mulier. "Hac sola nocte fingamus nos esse coniuges."
"Hui! Valde mihi arridet ratio illa tua!" exclamat vir.
"Bene est," regerit illa. "Adipiscere sis tibi tandem ipsi lodicem tuam paedicandam."

No comments: